ANTIAE

ANTIAE
ANTIAE
apud Tertullian. de Pallio c. 4. ubi de Hercule, apud Omphalem serviente: Credo et iubas pectinem passas, ne cervicem enervem inureret stiria leonina: hiatus crinibus infarsos, genuinos inter antias adumbratos: non sunt, ut quidam volunt, sincipitis leonini crines antependuli aut eius fronti impendentes; sed vult et fingit Auctor, Omphalem, cum exuvias illas Herculei leonis sibi aptaret et indueret, hiatum eius globis crinium muliebrium infersisse, genuinos autem leonis dentes inter antias, h.e. inter capillos et cincinnos suos ad utraque parte descendentes texisse. Non enim alii capilli, quam qui utrinque per tempora et genas descendebant, genuinos leonis poterant adumbrare, et hi Antiae dicuntur. Gloss. Antiae, comae, διὰ τῶ κροτάφων κρεμάμεναι γυναικείαι. Glossae S. Benigni Divion. Antiae, capilli, quos proximos auribus in capite mulieres componunt. Graeci παρωτίδας vocant; Pollux etiam βοςτρύχους et κινκίννους; ac Lucianus τοὺς παῤ ὦτα βοςτρύχους. Quô sensu Appuleius in Floridis, ubi de Apolline: Crines eius remulsis antiis et promulsis capronis, anteventuli et propenduli, ait. In quibus verbis Promulsae capronae et propendulae in frontem: remulsae antiae et anteventulae. Nam qui per genas et tempora dimissi sunt crines, etiam anteventuli dici poslunt et antependuli, ad differentiam corum, qui colla et cervices flagellant. Sic idem Milesiar. l. 5. retropendulos dicit crines, qui cervices pererrant: antependulos, qui genas; atque hi sunt, qui Antiae dicebantur. Idem alibi, Adulescens visenda pulchritudine, crinibus fronte parili separatu per malas remulsis: de antiis omnino loquitur. Comarum igitur, aliae ὑπὲρ τὸ μέτωπον, quas Latini capronas; aliae εν πλαγίου, quas Antias; aliae κατόπιν nutriebantur, quas retropendulas Appuleius vocat, etc. Origo vocis ab antis, quae sunt latera ostiorum: Sed et antes cuiusque rei extremitates sunt. Salmas. ad Tertullian. p. 299.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Antiae — An ti*[ae], n. pl. [L., forelock.] (Zo[ o]l.) The two projecting feathered angles of the forehead of some birds; the frontal points. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • •antiae — (L). The forelock …   Dictionary of word roots and combining forms

  • TONSOR — inter familiares fuit. Ovid. l. 11. Metam. v. 182. Sed solitus longos ferrô resecare capillos Viderat hoc famulus. Quô proin ministeriô domesticô functus est Pantagathus ille, cuius Epitaphium cecinit Martialis, l. 6. Et quidem apud romanos diu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Brigantia (goddess) — For other uses, see Brigantia. Brigantia was a goddess in Celtic (Gallo Roman and Romano British) religion of Late Antiquity.In the interpretatio Romana , she was equated with Victoria . The characters of Brigid and Saint Brigid in Irish… …   Wikipedia

  • Grupo Intervención y Rescate — En este artículo sobre sociedad se detectaron los siguientes problemas: Necesita ser wikificado conforme a las convenciones de estilo de Wikipedia. Carece de fuentes o referencias que aparezcan en una fuente acreditada. Requiere una revisión… …   Wikipedia Español

  • Список праиндоевропейских корней — Для улучшения этой статьи желательно?: Найти и оформить в виде сносок ссылки на авторитетные источники, подтверждающие написанное …   Википедия

  • CAPRONA — vide Antiae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORACINA Vellera — Straboni κοραξὰ, dicebantur, quae Romam afferebantur ex Hispania. Ita enim is l. 3. de Hispania, καλλὴ δὲ ἐςθὴς πρότερον ἤρχετο, νῦν δὲ καὶ ἔρια μᾶλλον τῶ κοραξων. Ubi de lanis loquitur coloris coracini sive corvini, quae ex Hispania in Italiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERA — I. MERA Protei et Antiae filia, quae cum venationi dedita, Dianam per nemora sequeretur, a Iove Dianae figurâ assumptâ, vis ei Illata est. Hinc telis Dianae confossa, tandem eiusdem miseratione in canem est versa. Ovid. Met. l. 7. II. MERA canis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ende — Sn std. (8. Jh.), mhd. ende m./n., ahd. enti m./n., as. endi m. Stammwort Aus g. * andija m. Ende , auch in gt. andeis, anord. endi(r) m., ae. ende m., afr. enda m. Eine jo Bildung wie ai. ántya am Ende befindlich, letzt zu ig. * hant , für das… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”